Publius Autronius Paetus
Publius Autronius Paetus (mortuus inter 58 et 46 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 66 a.C.n. consul designatus quidem a comitiis fuit sed statim a competitore Aurelio Cotta ex lege Calpurnia de ambitu postulatus et damnatus tam a futuro magistratu quam a senatu exclusus est. Postea Catilinae coniurationi operam dedit atque de vi ex lege Plautia damnatus est.
De gente
[recensere | fontem recensere]Gens Autronia obscura erat et Publius Paetus homo novus fuit (ut Marcus Cicero). Nihilominus cum Claudiis Marcellis aliqua adfinitate coniunctus videtur quoniam illi Ciceronem precati sunt vellet eum defendere[1].
De vita
[recensere | fontem recensere]Ipse Cicero Autronium suum condiscipulum in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura fuisse commemorabat[2] unde scimus eum quaesturam anno 75 a.C.n. gessisse. Deinde legatus Marci Antonii Cretici (ut plerisque videtur) in inscriptione Laconiae invenitur[3]. Praetor sive anno 68 sive paulo antea fuisse videtur. Comitiis consularibus anni 66 consul ad annum 65 cum Publio Cornelio Sulla designatus est. Quia tamen suffragia largitionibus emerat statim a competitore repulso Lucio Aurelio Cotta ex lege Calpurnia ambitus accusatus est. Antequam magistratum iniret destitutus et senatu exclusus est. Tum coniurationem cum Lucio Catilina et aliis fecit quae ad novos consules (Cottam et Torquatum) et alios senatores Kalendis Ianuariis necandos spectabat. Quae coniuratio prima Catilinae coniuratio appellari solet[4]. Nihil effecit quia cito suspecta erat: coniurati rem perficere non ausi sunt. Deinde coniurationis maioris quoque particeps fuit et in oratione Pro Sulla Cicero eum accusat quod Cornelium domum suam ad se iugulandum misisset[5]. Quocirca Cicero qui collegam in temporaneo consulatu et damnatione ambitus, Publium Cornelium Syllam, defendere non recusavit in Autronium testimonium dixit[6]. Per totam orationem Pro Sulla, mirantibus Torquato accusatore et aliis, demonstrare conatur quantum causae amborum virorum inter se differant et scelestum seditiosumque virum Autronium bono et quieto civi Sullae opponit[7]. Ex culpa tam manifesta Autronius in exsilium cogitur. Anno 61 consul Messalla eius domum Romanam emit[8]
Scimus anno 58 Autronium in Epiro habitare quia Cicero in exsilium proficiscens atque locum securum sibi quaerens eius occursum vitare cupit, ut hominis sibi inimici[9]. In Bruto (46 a.C.n.) de Autronio tamquam iam mortuo agebat atque oratorem ex faece eum iudicabat qui nihil aliud habuisset nisi acutam vocem. Ne de homine quidem contumeliosis verbis pepercerat: semper audax, petulans, libidinosus, quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus, verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus, caedem facere vicinorum, spoliare fana sociorum, vi et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnes contemnere, in malis pugnare contra bonos...[10]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pro Sulla 19.
- ↑ Pro Sulla 18.
- ↑ Sylloge inscriptionum Graecarum, tertia editio : 748]. Graece Anglica versio
- ↑ Asconius, In Cornelianam 75. Dio Cassius, Historia Romana 36.44. Sallustius, De Catilinae coniuratione 17-18. Suetonius, Divus Iulius 9.
- ↑ Pro Sulla 18.
- ↑ Pro Sulla 10.
- ↑ Pro Sulla 1, 7, 10, 13, 15-16, 18, 36-38, 51-53, 66-67, 71.
- ↑ Ad Atticum I.13.6.
- ↑ Epistulae ad Atticum III.2 et III.7
- ↑ Pro Sulla 71.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Asconius, In Cornelianam 75 et In toga candida 88.
- Cicero, Pro Sulla
- Epistulae ad Atticum III.2 et III.7
- Brutus 241 et 244 et 251
- Dio Cassius, Historia Romana 36.44
- Sallustius, De Catilinae coniuratione 17-18, 47-48
- Suetonius, Divus Iulius 9
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Christopher P. Craig, "Rhetorical Expectations and Self-Fashioning in Cicero's Speech for P. Sulla, §§18–19", Rhetorica: A Journal of the History of Rhetoric, 2014: 211-221
- Robin Seager, "The First Catilinarian Conspiracy", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1964: 338-347.
- G. V. Sumner, "The Consular Elections of 66 B. C.", Phoenix, 1965: 226-231