Publilius Optatianus Porphyrius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 3. saeculum;
Obitus: 330s; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Publilius Optatianus Porfyrius
Obitus: 330s; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Publilius Optatianus Porfyrius
Familia
Genitores: Gaius Iunius Tiberianus;
Publilius Optatianus Porphyrius, vel Publilius Porphyrius Optatianus, fuit poeta Romanus saeculo quarto, Gaii Iunii Tiberiani filius et Iunii Tiberiani proconsulis frater. A Constantino Magno exulatus erat, sed postea imperator eum ignovit. Asiae proconsul et praefectus Urbi bis meruit.
Panegyricum Constantino composuit, ubi non solum carmina figurata inveniuntur (quae post eum Venantius Fortunatus, Alcuinus, et Rabanus Maurus composuerunt), sed et acrostichides multae et carmina intexta (ubi in textu carminis unius carmen alterum directione aliqua legitur; interdum et ipsa directio, in qua textus alter legitur, est textus tertius, ut in carmine Victor sidereis pollens virtutibus ibis, saepius Iesu nomen vel monogramma ⳩).
Editiones recentiores operum P. Optatiani Porphyrii
[recensere | fontem recensere]- Elsa Kluge: P. Optatiani Porfyrii Carmina. Teubner, Lipsiae 1926.
- Giovanni Polara: Publii Optatiani Porfyrii Carmina. 2 vol. Paravia, Taurini 1973.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera Omnia apud Migne Patrologia Latina.
- Okáčová, Marie, Publilius Optatianus Porfyrius : characteristic features of late ancient figurative poetics], in: Sborník prací Filozofické fakulty brněnské univerzity. N, Řada klasická. 2007, vol. 56, iss. N12, pp. [57]-71 (pdf)
- Opera P. Optatiani Porphyrii aut de P. Optatiano Porphyrio apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce).