Pseudo-Mesue

Vide etiam paginam discretivam: Mesue (discretiva)
Pseudo-Mesue est nomen ab eruditis recentibus auctori cuidam anonymo datum, qui in Europa meridiana ante annum 1281[1] opera quattuor medica vel pharmacologica Latine confecisse censetur. Quae opera saeculis XV et XVI crebriter edita sunt sub nomine "Mesue", i.e. medici Arabici Ioannis filii Mesue, anno 857 mortui.
- Bibliographia generalis
- Paula De Vos, "The “Prince of Medicine”: Yūḥannā ibn Māsawayh and the Foundations of the Western Pharmaceutical Tradition" in Isis vol. 104 (2013) pp. 667-712 JSTOR
- Dorothea Heitsch, "Giovanni Manardo and Jacques Dubois on John Mesuë’s Medical Substances" in Arts et savoirs no. 15 (2021)
- Jean-Charles Sournia, Gérard Troupeau, "Médecine arabe : biographies critiques de Jean Mesué (viiie siècle) et du prétendu “Mésué Le Jeune” (xe siècle)" in Clio Medica vol. 3 (1968) pp. 109-117
- Editiones generales[2]

- 1471 : Sine titulo. Venetiis: apud Clementem Patavinum Textus apud Gallica
- 1475 : Incomincia il libro della consolatione delle medicine semplici, il quale fecie Giovanni figliolo di Mesue. Mutinae: per Iohannem Vurster Textus apud Monacenses
- 1478 : Opus heben Mesue. Lugduni: Textus apud Monacenses
- 1479 : Universa opera Divi Ioannis Mesue cum complemento et additionibus Francisci de Pedemontium. Venetiis Textus apud Monacenses
- 1484 : Opus faustum et praeclarum Divi Ioannis Mesue cum additionibus Petri Apponi et Francisci de Pedemontium .... Venetiis Textus apud Monacenses; pariter 1485
- 1490 : Expositio Christophori de Honestis super Antidotario Mesue. Venetiis Textus apud Monacenses; pariter 1491; pariter 1495
- 1523 : Domini Mesue vita ... Canones universales ... Grabadin ... Liber medicinarum particularium .... Lugduni? Textus apud Internet Archive
- 1540 : Textus Mesue .... Lugduni Textus apud Qatarenses
Antidotarium Mesue[recensere | fontem recensere]

Antidotarium seu Grabadin[3] est opus praecipuum huius auctoris pseudonymi. Commentaria saepe in editiones adduntur, scriptoribus Christophoro de Honestis, Ioanne Manardo, Iacobo de Partibus, Iacobo Sylvio(fr). Separatim prodisse solent Lumen apothecariorum a Quirico de Augustis anno 1486, Luminare maius ab Ioanne Iacobo de Manliis(d) anno 1490, "Censura" a Bartholomaeo Urbevetano et Angelo Palea Iuvenatiensi anno 1543 divulgata.
- Bibliographia
- Quiricus de Augustis, Lumen apothecariorum. 1486 (Editio 1520 apud Google Books)
- Bartholomaeus Urbevetanus, Angelus Palea Iuvenatiensis, In Antidotarium Ioannis filii Mesue cum declaratione simplicium medicinarum et solutione multorum dubiorum ac difficilium terminorum. [Titulus currens: "Censura".] Basileae, 1543 Textus
- Ulrike Heuken, Der achte, neunte und zehnte Abschnitt des Antidotarium Mesuë in der Druckfassung Venedig 1561 (Trocisci, Pulver, Suffuf, Pillen. Stutgardiae: Deutscher Apotheker Verlag, 1990
- Ingrid Klimascheski-Bock, Die « Distinctio sexta » des Antidotarium Mesuë in der Druckfassung Venedig 1561 (Sirupe und Robub): Übersetzung, Kommentar und Nachdruck der Textfassung von 1561. Stutgardiae: Deutscher Apotheker Verlag, 1987 Recensio huius operis[nexus deficit]
- Ioannes Iacobus de Manliis(d), Luminare maius, seu Interpretatio antidotarii et practicae Johannis Mesue. 1490 (Editio 1496 apud Google Books); editio 1548 apud Gallica; (editio 1566 apud Google Books)
- Nexus externi
- Liliane Plouvier, "Pseudo-Mesué, père de la confiserie européenne" in L'Europe se met à table (Bruxellis, 2000) pp. 70-73
- Emiliano Sordano, Il Luminare Maius di Manlio del Bosco: verso una edizione critica del testo
- L. J. Vandewiele, De Grabadin van Pseudo-Mesues (XIe-XIIe eeuw) en zijn invloed op de oniwikkeling van de farmacie in de Zuidelijk Nederlanden. Dissertatio Gandensis Epitome huius dissertationis
- Editio interretialis MS. BL Harley 3475 (saec. XIV): Canones, Liber graduum simplicium, Grabadin
Canones universales[recensere | fontem recensere]

Canones universales sunt liber de medicinis laxativis. Commentarium Mundini de Leuciis, titulo Expositio super Canones universales, cum hoc opere divulgari solet.
- Bibliographia
- Sieglinde Lieberknecht, Die Canones des pseudo-Mesue: eine mittelalterliche Purgantien-Lehre. Stutgardiae: Deutscher Apotheker Verlag, 1995
- Mary Catherine Wellborn, "Mondino de’ Luzzi’s commentary on the Canones generales of Mesue the Younger" in Isis vol. 22 (1934) pp. 8–11
Liber graduum simplicium[recensere | fontem recensere]
Liber graduum simplicium medicamenta simplicia ordine facultatum et graduum enumerat.
Practica[recensere | fontem recensere]
Practica est opusculum praeliminare de arte medica. Iuxta hunc librum divulgari solent supplementa Francisci de Pede montium, titulo Additiones, et Petri Aponi, titulo Complementum.
- Bibliographia
- Ioannes Iacobus de Manliis(d), Luminare maius seu Interpretatio antidotarii et practicae Johannis Mesue. Venetiis, 1496 (Textus apud Google Books); editio 1548 apud Gallica
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ De Vos (2013) p. 671
- ↑ Vide indicem multo pleniorem editionum et commentariorum in De Vos (2013) pp. 674-677
- ↑ Graec. γραφίδιον > Arab. aqrābīdīn > Lat. nostri auctoris "grabadin"