Jump to content

Psalmus 79

E Vicipaedia
Versus 6 huius psalmi in libro rituum paschalium saeculi XV
Versus 9 huius psalmi in vitreo ecclesiae Beatae Mariae Virginis oppidi Eriskirch (saeculum XV)
Hic psalmus in psalterio Alienorae Aquitaniae (saeculi XII)

Psalmus 79 (enumeratione Graeca psalmus 78 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, venerunt" incipit; etiam habet superscriptionem: "Psalmus. Asaph" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista misericordiam pro Ierusalem precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Querimonia est ac lamentatio Ecclesiae graviter afflictae, in qua tametsi deplorant fideles miseras et indignas suas clades, et hostium accusant saevitiam, se tamen merito fatentur castigari, et supplices ad Dei misericordiam confugiunt, hac spe maxime freti, quod suas calamitates vident cum Dei probro coniunctas esse, dum impii sacrum eius nomen oppressa Ecclesia blasphemant.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 79 (78) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus Asaph.
Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam;
polluerunt templum sanctum tuum;
posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.
2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli;
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem,
et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris;
subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem?
accendetur velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt,
et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:
7 quia comederunt Iacob,
et locum eius desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum;
cito anticipent nos misericordiae tuae,
quia pauperes facti sumus nimis.
9 Adiuva nos, Deus salutaris noster,
et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos:
et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum?
et innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum;
improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae,
confitebimur tibi in saeculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

  1. "Plea for Mercy for Jerusalem", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 79, p. 366.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 79 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)