Provinciae Foederati Belgii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Belgica foederata

Nummus Provinciarum Foederati Belgii
Tabula confoederationis

Provinciae Foederati Belgii[1] (Francogallice États Belgiques Unis, Batave Vereenigde Nederlandsche Staeten sive Vereenigde Belgische Staeten) erant civitas confoederalis Europaea quae inter mensem Ianuarii et mensem Decembris 1790 exstabat.

Terrae quae fere hodiernam Belgicam et Luxemburgum comprehendent, sed sine Principatu episcopali Leodiensi paulum ante finem saeculi 18 domui Habsburgensi Austriacae erant (Belgium Austriacum). Imperator Iosephus II multas leges secundum consilia illuminismi emendabat, sed ita mores Belgarum et privilegia Ecclesiae catholicae negabat, odium Belgarum excitans.

Ea de causa libertatem suam arrogaverunt civitates Belgicae:

  • Ducatus Brabantiae
  • Comitatus Hannoniae
  • Comitatus Flandriae
  • Flandria occidentalis
  • Comitatus Namurcensis
  • Dominium Mechliniense
  • Gelria (pars Austriaca)
  • Tornacensis

Quae die 11 Ianuarii 1790 Provincias Foederati Belgii formaverunt.

Ducatus Limburgensis serius se adiunxit, sed Ducatus Luxemburgensis numquam.

Civitas nova a civitatibus potentibus Europae non adiuta est et mox aerarium se deplevit. Ita Austriaci in fine anni dominium suum restituere potuerunt.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc nomen Latinum solum invenit in inscriptionibus "PROV. FOED. BELG." et "AD USUM FOEDERATI BELGII" nummorum huius civitatis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!