Jump to content

Protoindoeuropaei

E Vicipaedia
Expansio populorum Indoeuropaeorum de millennio 4 ad millennium 1 a.C.n. secundum hypothesin Kurganensem(en).

Protoindoeuropaei[1] gregem ethnolinguisticum Eurasiae fuisse censentur, lingua Protoindoeuropaea loquentem, quae secundum rationem refectionis verborum sicut parens omnium sermonum Indoeuropaeorum coniicitur.

Res quae de eis scimus sunt quod concludere potest de illa refectio verborum[2] et nonnullae res ab archaeologia et archaeogenetica inventae[3][4]. Verisimile est Protoindoeuropaeos fere millennio quarto (ante aer. vulg.) vixisse, ad finem Neolithici. Plurimi eruditi eorum terram in hodierna Ucraina et Russia australi fuisse censeant.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Ioannes Holm, A possible Homeland of the Indo-European Languages.
  3. Volfgangus Haak et al., Massive migration from the steppe was a source for Indo-European languages in Europe.
  4. Gulielmus Chang, Chundra Cathcart, David Hall et Andreas Garrett, Ancestry-constrained phylogenetic analysis supports the Indo-European steppe hypothesis

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]