Roman numeral 10000 CC DD.svg

Protocollum translationis hypertextuum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypus protocolli.
URL ratione HTTP incipit, cum titulo nominis dominii in Tela Totius Terrae.

Protocollum translationis hypertextuum[1] (Anglice Hypertext Transfer Protocol, imminutum HTTP) est protocollum adhibitionum? distributis collaborativisque hypermediorum systematibus informationis dicatum.[2] Quod protocollum fundamenta constituit communicationis datorum in tela totius terrae, ubi instrumenta hypertextualia hypernexus ad alias opes comprehendunt, ad quas interretiarius facile penetrare potest, exempli gratia per murem deprimendum, vel monitorium in navigatro leviter feriendum. Evolutio protocolli translationis hypertextuum a Timotheo Berners-Lee, ingeniario informaticaeque perito in CERN laborans anno 1989 coepit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Fielding et al. 1999.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fielding, Roy T., James Gettys, Jeffrey C. Mogul, Henrik Frystyk Nielsen, Larry Masinter, Paul J. Leach, et Tim Berners-Lee. 1999. "Hypertext Transfer Protocol – HTTP/1.1." Internet Engineering Task Force, Iunius 1999.
  • Gourley, David, et Brian Totty, cum Marjorie Sayer et al. 2002. HTTP : the definitive guide. Pecini et Sebastopol Californiae: O'Reilly. ISBN 1565925092.
  • Ludin, Stephen, et Javier Garza. 2017. Learning HTTP/2 : a practical guide for beginners. Pecini et Bostoniae: O'Reilly. ISBN 1491962445, ISBN 9781491962442.
  • Pollard, Barry. 2019. HTTP/2 in action. Shelter Island Novi Eboraci: Manning Publications Company. ISBN 9781617295164, ISBN 1617295167.
  • Shiflett, Chris. 2003. HTTP developer's handbook. Indianapoli Indianae: Sams. ISBN 0672324547.
  • Tanenbaum, Andrew S., et David J. Wetherall. 2011. Computer networks. Ed. quinta. Bostoniae: Pearson Prentice Hall. ISBN 9780132126953, ISBN 0132126958 .
  • Wang, Paul S. 2016. From computing to computational thinking. Boca Raton Floridae: CRC Press, Taylor & Francis Group. ISBN 1482217651, ISBN 9781482217650.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad protocollum translationis hypertextuum spectant.