Protocolla sapientium Sion

Protocolla sapientium Sion[1] (Russice Протоколы сионских мудрецов) sunt libellus in antisemitismum pronus. Quae conscriptio initio saeculi vicesimi ab auctoribus ignotis verisimiliter in Russia ex pluribus textibus composita est; habeatur fundamentum ac documentum primarium odii Iudaeorum per totum orbem terrarum effusi. Argumentum ibi praesertim est de sic dicta coniuratione Iudaica pancosmica. Scripta simulant se consilia coniuratorum ipsorum referre atque patefacere. Eodem tempore auctores obscuri pugnant contra mundum modernum contemnendum, itaque contra omnia, quae ad eum pertinent: contra democratiam, capitalismum et socialismum. Quae res ab Iudaeis aut inventae esse aut depravatae esse dicuntur.
Prima editio Russica anno 1903 in Imperio Russico in lucem prodiit.[2] Post Primum Bellum Mundanum hic textus magis magisque disseminatus est, quamquam iam anno 1921 diurna Londiniensia The Times haec omnia falsa ac commenticia esse demonstrare potuerunt. Innotuerunt praesertim editiones annorum 1920 ab Henrico Ford in Statibus Unitis editae necon istae lingua Theodisca a Ludovico Hausen et Theodoro Fritsch curatae. Sunt qui etiam hodie veritatem istarum conscriptionum agnoscant.[3]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Protocolla sapientium Sion spectant. |
- Michael Hagemeister: "Der Mythos der jüdischen Weltverschwörung" - apud: wienmuseum.at, mense Martio 2021
- Herman Bernstein: The History of a Lie - Neoeboraci 1921
- "The Protocols" - Bostonii 1920 (textus Anglicus)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove). - ↑ Michael Hagemeister: "Protokolle der Weisen von Zion" - apud Helmut Reinalter (ed.): Handbuch der Verschwörungstheorien, Salier, Lipsiae 2018, p. 210
- ↑ "Protokolle der Weisen von Zion auf der Frankfurter Buchmesse" - apud: Der Standard, 3 Novembris 2005