Propositiones ad acuendos iuvenes

Latinitas bona
E Vicipaedia

Propositiones ad acuendos iuvenes sunt liber mediaevalis problematum mathematicorum, Alcuino (735–804) attributus. Exemplum veterrimum chirographi fini saeculi IX adsignatum est. Aliquae editiones propositiones quinquaginta tres continent, alteri quinquaginta sex.

Inter problemata est propositio celebris de homine et capra et lupo (numerus 18):

Homo quidam debebat ultra fluvium transferre lupum, capram, et fasciculum cauli. Et non potuit aliam navem invenire, nisi quae duos tantum ex ipsis ferre valebat. Praeceptum itaque ei fuerat ut omnia haec ultra illaesa omnino transferret. Dicat, qui potest, quomodo eis illaesis transire potuit.

Et solutio:

Simili namque tenore ducerem prius capram et dimitterem foris lupum et caulum. Tum deinde venirem, lupumque transferrem: lupoque foris misso capram navi receptam ultra reducerem; capramque foris missam caulum transveherem ultra; atque iterum remigassem, capramque assumptam ultra duxissem. Sicque faciendo facta erit remigatio salubris, absque voragine lacerationis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]