Promunturium Murchisoni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
MS Ocean Endeavour navis iuxta promunturium Murchisoni anno 2019 navigat

Promunturium Murchisoni[1] est promunturium, in extremitate septentrionali Boothiae Felicis paeninsulae situm, quod ad fretum Bellot spectat. Promunturium est Americae et terrarum continentium hemisphaerii occidentalis locus maxime septentrionalis.

Gulielmus Kennedy et Iosephus Renatus Bellot, qui Ioannis Franklin expeditionem quaerebant, primi hos locos anno 1852 investigaverunt. Franciscus Leopoldus McClintock, et ille Francklinum quaerens, hiemem annorum 1858 –1859 his locis hiemaverat, hoc promunturium extremitatem continentis septentrionalem esse definiverat et nomine Roderici Murchisoni, praesidis Societatis Regalis Geographicae, nominavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 72°0′0″N 94°33′36″W • GeoNames
  • Encyclopaedia Sovietica magna (Russice)