Proiectio Mercatoris

E Vicipaedia
Orbis terrarum secundum Mercatorem proiectus

Proiectio Mercatoris[1] est proiectio tabularum geographicarum, qua Gerardus Mercator in atlante edito usus est. Cylindrica et aequiangularis dicitur; nam et meridiani et circuli paralleli omnes in hac proiectione lineae rectae parallelae sunt, quae sub aequis (rectis) angulis secantur; tabula ergo sic proiecta in cylindrum nec in sphaeram involvi facile potest. Distantiae a Mercatore proiectae in circulo aequinoctiali verae sunt, sed quo magis ab eo abis, eo maiores, quam verae, fiunt. Polorum puncta in tabula huius generis nullo modo designari possunt. Sed omnibus his vitiis spretis saepe tabulae more Mercatoris proiectae edebantur; nam nautis ad navigandum commodae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mark Monmonier: Rhumb Lines and Map Wars: A Social History of the Mercator Projection. University of Chicago Press, Sicagi 2004, ISBN 0-226-53431-6. (Anglice)
  • Reinhard Buchholz, Wilhelm Krücken: Die Mercator-Projektion. Zu Ehren von Gerhard Mercator (1512–1594). Becker, Velten 1994, ISBN 3-930640-36-8. (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]