Jump to content

Programmatio ad res directa

E Vicipaedia

Programmatio ad res directa[1] vel programmatura ad res directa[1] vel programmatio obiecticonstituta[2] vel programmatura obiecticonstituta[2] est paradigma programmandi in notione rerum(en) fundatum, quae sunt structurae datorum data continentes formamque camporum(en) habentes, saepe proprietatum(en) appellatorum, et codex formam modorum habens, saepe gestuum(en) appellatorum. Distincta rerum proprietas est quod gestūs campos datorum cum quibus adiunguntur intrare et saepe mutare possunt (rebus est notio “huius(en)” vel “sui”).

In programmatione ad res directa, programmata computatralia designantur ex rebus quae inter se interagunt.[3][4] Est in programmatione ad res recta diversitas magni momenti, sed plurimae linguae programmationis populi gratae in classibus(en) fundantur, quod vicissim significat res esse instantias(en) classium, quae usitate etiam eorum typum datorum(en) determinant.

Multae ex latissime adhibitis linguis programmationis sunt linguae multiplicum paradigmatum(ca) quae programmationem ad res directam plus minus sustinent, plerumque cum programmatione imperativa(en) et programmatione procedurali(en). Inter linguas ad res directas magni momenti sunt Python, C++, Objective-C(en), Smalltalk, Delphi, Java, JavaScript, Swift, C#(en), Perl, Ruby, et PHP.

  1. 1 2 Cfr. “object-oriented programming” apud Computer science terms in Latin. leskoff.com: “programmatura ad res directa”. “Programmatura” et “programmatio” sunt synonyma.
  2. 1 2 Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Programmierung, objektorientierte apud Lucusaltianum, Petrum (2026). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXVI) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 403.
  3. Kindler et Krivy 2011:313–343.
  4. Lewis et Loftus 2008, sectio 1.6 "Object-Oriented Programming."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio citationes habet quae ad Programmatio ad res directa spectant.