Proelium apud campum Vogladense

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
Depictio proelii in manuscripto saeculi quarti decimi.

Proelium apud campum Vogladense[1] seu Boglada pugna[2] fuit anno 507 Chlodovechus rex Francorum flumen Ligerem transfuit Aquitaniam Visigothicam capiendi causa. Rex Visigothorum, Alaricus II cum copiis contra Francos profectus est. In proelio, ad Voglade iuxta Pictavium, Alaricus mortuus est et omnem Galliam praeter Septimaniam Visigothi amiserunt.

Copiae Gothorum erant militiae Gallo-Romanae fideles Visigothis et turmae equitum Visigothorum. Alaricus etiam copias Theodorici Ostrogothi expectabat, sed istae nunquam pervenerunt. In proelio, copiae Francae Visigothos superaverunt et fugaverunt.

Chlodovecho victore, Franci ad Septimaniam Visigothos persecuti sunt, sed copiae Ostrogothorum Galliam intraverunt. Tunc Franci contra Ostrogothos iverunt.

Gregorius Turonensis nobis dicit:

Chlodovechus rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladense decimo ab urbe Pictava miliario convenit, et confligentibus his eminus, resistunt comminus illi. Cumque secundum consuetudinem Gothi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victuriam. [...] Porro rex, cum, fugatis Gothis, Alaricum regem interfecisset, duo ex adverso subito advenientes, cum contis utraque ei latera feriunt. De hac pugna Amalaricus, filius Alarici, in [Hi]Spaniam fugit regnumque patris sagaciter occupavit.—Gregorius Turonensis, Decem Libri Historiarum, II.37.

Isidorus Hispalensis hanc rem quoque nobis dicit:

[Alaricus II regem electus est] adversus quem Fluduius Francorum princeps Galliae regnum affectans, Burgundionibus sibi auxiliantibus, bellum movet, fusisque Gothorum copiis, ipsum postremo regem apud Pictavium superatum interficit. Theudericus autem Italiae rex, dum interitum generi comperisset, confestim ab Italia proficiscitur, Francos proterit, partem regni, quam manus hostium occupaverat, recepit, Gothorum iuri restituit.—Isidorus Hispalensis, Historia Gothorum, 36.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Libri Historiarum II.37 Gregorii Turonensis.
  2. Chronicon Caesaraugustanum s.a. 507 in Th. Mommsen, "Chronica minora" vol. 2 (1934).