Jump to content

Proelium apud Monam

E Vicipaedia

Proelium apud Monam, quo milia druidum occisi sunt, inter Romanos antiquos incolasque Monae anno 61 pugnatum est.

Anno 59 Gaius Suetonius Paulinus Quinto Veranio, qui mortuus est dum Britanniae legatus pro praetore est, successit. Cambriam duos annos pugnavit, et anno 61 Monam appetivit. Haec insula magni momenti erat, quod asylum erat non solum profugis a Romanis exfugientibus, sed etiam Druidibus. Ratibus Romani fretum Menai transgressi sunt. Secundum Taciti descriptiones littoris Monae, Druides, mulieres militesque immixti erant. Paulinus insulam cepit arboresque lucorum sacrorum abscidit.

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!