Coordinata: 38°24′05″N 78°03′57″W / 38.4014°N 78.0658°W / 38.4014; -78.0658

Proelium Montis Cedri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Proelium Cedri Montis die 9 Aprilis 1862: Unionis Legio Crawford (dextra, copiae caeruleae) impetum in hostes Confoederationis (laeva, copias caesias) facit. Impressio a Currier & Ives inter 1862 et 1872 divulgata.

Proelium Montis Cedri, etiam Montis Slaughter et Cedar Run appellatum, factum est die 9 Augusti 1862, in Culpeper Comitatu Virginiae, pars Belli Civilis Americani. Copiae Exercitus Unionis, Nathaniele P. Banks generali maiore duce, vim copiis intulerunt Exercitus Civitatum Confoederatarum, Thoma J. "Stonewall" Jackson generali maiore duce, prope Montem Cedri Virginiae, cum milites Confoederati iter ad Culpeper Court House fecerunt ut progressum Exercitus Unionis in Virginiam mediam praeoccuparent. Confoederati, ab acie primum paene abacti, ordinem hostium vicissim solverunt et victoriam reportaverunt. Proelium prima Expeditionis Virginiae Septentrionalis pugna fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Adumbratio Proelii Montis Cedri.
Acies Montis Cedri: despectus in meridiem ex proximo agri tritici angulo meridioccidentali.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Cedri Montis spectant.