Latinitas nondum censa

Privilegium Unionis (Navarra)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Privilegium Unionis

Burgi Pompaelonis

Privilegium Unionis (Hispanice: Privilegio de la Unión; Vasconice: Batasuneko Pribilegioa) est foedus atque forum Pompaelonis, 8 Septembris anni 1423 factum. Hoc privilegium burgos tres Pampilonenses iunxit in singula urbe.

Vetus urbs Romana Pompaelo vastata est post anno 711, et sine magistratibus Visigothicis incolae ruinas discesserunt. Cum regno Navarrae, Pompaelo fuit caput regni, et cum plurimis incolis aedificata est sed in partes tres divisa:

Burgi Pompaelonis[recensere | fontem recensere]

Prima fuit urbs Navarreriae (H: Navarrería; V: Nabarreria), supra ruinas Pompaelonis Romanae, ubi Sanctius III Magnus cathedralem ecclesiam aedificavit; erat urbs quam Vascones atque Castellani incolebant.

Secunda erat burgus Sancti Saturnini (H: San Cernín; V: San Zernin), qui anno 1129 forum obtiniut et fuit burgus novus, ubi coloni Franciae incolabant.

Ultima pars Pompaelonis erat viculus Sancti Nicolai (H: población de San Nicolás; V: San Nikolas hiria), ab agricolis Francis atque Navarris incolatus.

Tumulta atque Unio[recensere | fontem recensere]

Burgi tres Pampilonenses ob privilegia et fora sub potestatem regiam non erant, sed tres partes episcopos Pompaelonis parebant. Tumulta atque secessiones aderant inter burgos et rex saepe inter partes mediabat. Anno 1276 Sanctus Nicolaus et Sanctus Saturninus in bello civile reginam iuverunt, dum Navarreria contra reginam pugnavit, fora defendendi causa.

Tunc, anno 1423 Carolus III rex iusit burgos singulam urbem creavisse, cum singula curia et singulis legibus.