Priscillianismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Priscillianismus est dogma Christianum quod in Hispania Romana saeculo quarto sub Priscilliano ortum est, ex dogmatibus Gnosticis et Manichaeis a Marco quodam Aegyptico Memphide docenti edoctis; postea haeresis ab ecclesia fere communi Christiana habitum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sulpicius Severus mentionem Priscillianismi facit. Primi, qui dogmatibus istius Marci adhaerebant, mulier quaedam, Agape vocata, et Helpidius rhetoricus fuerunt. Ab eis Priscillianus ipse introductus est, qui a Sulpicio vocatur "familia nobilis, praedives opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus" (Chronica 2.46).

Ingeniis suis et statu dux gregis factus est, ardens apostolus novorum dogmatum. Expertus orationis faciendae et firme asceticus magnam multitudinem ad se attraxit. Inter eos qui ad eum venerunt duo episcopi, Instantius et Salvianus, fuerunt. Omnes qui huic fidei novae credebant, in societatem cum foederibus se instruxerunt, tam velociter ut Hyginus, episcopus Cordubiensis, rem cognosceret, qui deinde metum expressit dicens Hydatio, episcopo Meridano; quo illo et Ithacio Ossanobano urgentibus synodus convenit Caesaraugustam anno 380. Et Hispianienses et Aquitani episcopi adfuerunt. Sed Priscilliani, quamquam invocati sunt, recusaverunt, quominus accederent. Itaque synodum sententiam excommunicationis in quattuor duces—Instantium, Salvianum, Helpidium, Priscillianum—pronuntiavit.

Damnatio[recensere | fontem recensere]

Discidia ac dissensiones in Christianitate ob hanc doctrinam factae sunt, dum anno 404 a Papa Innocentio I "regula fidei contra omnes hereses, maxime contra Priscillianistas" edicta est. Haec haeresis a Concilio Toletano Primo (400) et a Concilio Bracaraugustano (563) damnata est.

Nexus interni


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!