Primum Bellum Sacrum

E Vicipaedia

Primum Bellum Sacrum (Graece: πρώτος ιερός πόλεμος) ad bella Graeciae antiquae pertinet, quae pro Delphis a plurimis amphictyoniae Delphicae sociis gesta sunt contra eos, qui amphyctionae sive oraculi Delphici utilitatibus imminebant.

Primum Bellum Sacrum contra civitatem Crisam gestum est, quae a peregrinis Delphos iter facientibus molestum tributum exacta est. Iussu amphictyonis inter annos 600 a.C.n.-592 a.C.n. Athenienses, equites Thessaliae et tyrannus Clisthenes Sicyonius Crisam oppugnaverunt.

Postremo Crisa expugnata et deleta est. Pythia autem renovata sunt.

Nexus interni