Preseucoela pallidipes

E Vicipaedia
Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Superfamilia : Cynipoidea 
Familia : Figitidae 
Subfamilia : Eucoilinae 
Genus : Preseucoela 
Species : P. pallidipes 
Preseucoela pallidipes 
Buffington, 2004  

Preseucoela pallidipes[1] est species vesparum parasitoidearum superfamiliae Cynipoideorum. Nomen generis ex Elvis Presley, cantore Americano, appellatur; quod primum eius cognominis dimidium et eucoela, suffixum in generibus cognatis adhibitum, miscet.[2] Parasitus dipterorum familiae Agromyzidarum est, atque insecta generis Melanagromyzae probabiliter petit.[3] Typus generis est.

In America Media et Australi, Mari Caribico, et meridiana America Septentrionali invenitur.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Olim Chrestosema pallidipes (Ashmead).
  2. "Pres- named for Elvis Aaron Presley; -eucoela, a suffix frequently used by J.J. Kieffer in describing Neotropical eucoiline genera" (Buffington 2004: 4).
  3. Buffington 2004: 9.
  4. Buffington 2004: 7.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Buffington, Matthew L. 2004. "The description of Preseucoela Buffington, new genus, with notes on the status of Nearctic species of Agrostocynips Diaz (Hymenoptera: Figitidae: Eucoilinae)." Zootaxa 408: 1–11. PDF.
  • Valenzuela Escoboza, Fernando Alberto, Rogelio Enrique Palacios Torres, Edgardo Cortez Mondaca, Matthew L. Buffington, Jose Refugio Lomeli Flores, et Jorge Manuel Valdez Carrasco. 2019. "Species of Eucoilinae Associated with Agromyzidae in Mexico." Southwestern Entomologist 44 (3): 705–14. doi:10.3958/059.044.0315. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • Biodiversity


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.