Preces gradariae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Preces gradarius forma extraordinaria missae Catholicae

Preces gradariae sunt prima pars missae Catholicae post introitum. Etiamsi peracto secundo concilio Vaticano in missis formae ordinariae non iam adhibentur, forma extraordinaria adhuc eis utitur. Solent rite inter sacerdotem atque ministrantes, pleniore ritu inter sacerdotem, diaconum, et subdiaconum more responsori edici.

Textus[recensere | fontem recensere]

Sacerdos: In nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Introibo ad altare Dei.

Ministri: Ad Deum, qui laetificat iuventutem meam.

Sacerdos: iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.

Ministri: Quia tu es, Deus, fortitudo mea; quare me repulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Sacerdos: Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.

Ministri: Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui laetificat iuventutem meam.

Sacerdos: Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?

Ministri: Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.

Sacerdos: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Ministri: Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.

Sacerdos: Introibo ad altare Dei.

Ministri: Ad Deum, qui laetificat iuventutem meam.

Sacerdos: Adiutorium nostrum in nomine Domini.

Ministri: Qui fecit caelum et terram.

Sacerdos: Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum, Deum nostrum.

Ministri: Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.

Sacerdos: Amen.

Ministri: Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato ioanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et tibi pater: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dominum, Deum nostrum.

Sacerdos: Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.

Ministri: Amen.

Sacerdos: Indulgentiam, absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.

Ministri: Amen.

Sacerdos: Deus, tu conversus vivificabis nos.

Ministri: Et plebs tua laetabitur in te.

Sacerdos: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

Ministri: Et salutare tuum da nobis.

Sacerdos: Domine, exaudi orationem meam.

Ministri: Et clamor meus ad te veniat.

Sacerdos: Dominus vobiscum.

Ministri: Et cum spiritu tuo.

Ascendens ad altare:
Sacerdos: Oremus. Aufer a nobis, quaesumus, Domine, iniquitates nostras: ut ad Sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum, Dominum nostrum. Amen

Continuens:
Sacerdos: Oramus te, Domine, per merita Sanctorum tuorum, quorum reliquiae hic sunt, et omnium Sanctorum: ut indulgere digneris omnia peccata mea. Amen.