Latinitas nondum censa

Prayun Pamornmontri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Prayun Pamornmontri seu Pamon Montri (ประยูร ภมรมนตรี; natus anno 1897 Berolini, patre Siamensi, matre Germanica; mortuus anno 1982) fuit dux exercituum Siamensium, ab anno 1938 usque ad 1943 dux cohortis iuvenum (Yuwachon Thahat), annis 1941-1944 particeps Commissionis Militaris Thai-Iaponensis, annis 1945 et 1946 incarceratus.

Prayun Pamornmontri rebus politicis Lutetiae studuit ab anno 1922; ibi Plaek Phibunsongkhram cognovit. In regnum reditus factionem popularem condidit. Fuit a die 14 Septembris 1932 usque ad 10 Iulii 1933 secretarius concilii publici Siamensis. Cum principe Bavoradej rursus novas res movit, sed frustra; inde in exsilium missus est et in consulatu Siamensi in urbe Saigon meruit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Prayoon Phamornmontri, Chiwit ba phaendin khong khaphachao [de vita sua sub quinque regibus]. Bancoci 1957.
  • Judith A. Stowe, Siam Becomes Thailand: a story of intrigue. London: Hurst, 1991. Paginae selectae
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!