Jump to content

Prawit Wongsuwan

E Vicipaedia
Wikidata Prawit Wongsuwan
Res apud Vicidata repertae:
Prawit Wongsuwan: imago
Prawit Wongsuwan: imago
Nativitas: 11 Augusti 1945; Bāncōcum
Patria: Thailandia

Prawit Wongsuwan, litteris Thai ประวิตร วงษ์สุวรรณ (Bancoci in urbe die 11 Augusti 1945 natus) est miles et politicus Thailandiae.

Alumnus est collegii S. Gabrielis, Academiae Regalis Militaris Chulachomklao, Collegii Munitionis Nationalis in urbe nativa. Ab 2003 usque in 2004 supremus dux exercitus Thailandensis, ab 2008 usque in 2011 et ab 2014 usque in 2019 minister a munitione meruit.

Auctorem esse censetur tumultuum annorum 2013 et 2014 mentoremque Prayut Chan-o-cha qui ab hoc anno primus minister erat. Prawit Wongsuwan ipse primus minister ad interim factus est a die 24 Augusti 2022 usque in 30 Septembris eiusdem anni.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]