Prasii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Prasii fuerunt gens in ripis Gangis habitans, in regione aliquando Prasiacam appellata. Urbs eorum fuit Palibothra, deinde caput Imperii Mauryani.

Scriptores Graeci post Alexandrum describunt duos populos potentes in India orientali: Prasios et Gangaridas, qui fortasse sub uno rege foederati Alexandro repugnaverunt.[1]

Plinius in Naturalis historia de Prasiis scribit:

sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt Prasi amplissima urbe ditissimaque Palibothra, unde quidam ipsam gentem Palibothros vocant, immo vero tractum universum a Gange. regi eorum peditum DC, equitum XXX, elephantorum VIIII per omnes dies stipendiantur, unde coniectatio ingens opum est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nitish K. Sengupta, Land of Two Rivers, pp. 28–29.
  2. Plinii Naturalis historia 6.68.3–6.69.1.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.