Prandium legatis Arcadibus ab Antigono Gonata datum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Prandium ab Antigono Gonata datum est legatis Arcadibus et a Persaeo Citiensi descriptum. Antigonus II Gonatas fuit filius Demetrii Poliorcetae et ab anno 277 usque ad 239 a.C.n. Macedonum rex. Huius prandii descriptio partim apud Athenaei Deipnosophistas servatur:

ὃ καὶ πρώην ἐγένετο ἐπὶ τῶν ἐξ ᾿Αρκαδίας θεωρῶν πρὸς ᾿Αντίγονον παραγενομένων. ᾿Εκεῖνοι γὰρ ἠρίστων σφόδρα σκυθρωπῶς καὶ εὐσχημόνως, ὡς ᾤοντο, οὐχ ὅτι ἡμῶν τινα προσβλέποντες, ἄλλα οὐδ' ἀλλήλους. ῾Ως δὲ ὁ πότος προέβαινεν καὶ εἰσῆλθεν ἄλλα τε ἀκροάματα καὶ αἱ Θετταλαὶ αὗται ὀρχηστριδες, καθάπερ αὐταῖς ἔθος ἐστίν, ἐν ταῖς διαζώστραις γυμναὶ ὠχροῦντο, οὐκ ἔτι κατεῖχον αὑτοὺς οἱ ἄνδρες, ἀλλὰ ἐκ τῶν κλινῶν ἀνώρμων καὶ ἐβόων ὡς θαυμαστόν τι θέαμα θεώμενοι · καὶ μακάριον τὸν βασιλέα άπεκάλουν, ὅτι ἔξεστι αὐτῷ τούτων ἀπολαύειν. Καὶ ἕτερα τούτοις παραπλήσια πάνυ πολλὰ τῶν φορτικῶν ἐποίουν.
"Accedit nuper hoc legatis Arcadum ad Antigonum missis, qui cum principio severos et compositos prandere se crederent, et non solum ex nobis quempiam non aspicerent, sed ne se quidem mutuo, ut processit compotatio, inductaeque sunt tum festivae narrationes, tum Thessalae saltatrices, ut illis mos est, nudae cum subligaculis saltantes, diutius non continuerunt sed magno impetu desiluerunt e lectis ac exclamaverunt, velut admirabili spectaculo stupefacti, felicem praedicentes regem esse cui tali voluptate frui liceret, aliaque id genus multa odiosa facientes" (Persaeus Citieus apud Athenaei Deipnosophistas 607c-d: versio Latina Dalechampii).


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.