Praesaepe

Praesaepe[1][2][3] (-is, n.) seu praesaepes[1][2][3] (-is, f.) seu praesaepium[1][2][3] (-ii, n.)[4] est locus praesaeptus, stabulum pecori vel equis designatum, et praecipue locus ubi hae bestiae aluntur. Etiam receptaculum cibi in stabulo positum significat.
In Bibliis
[recensere | fontem recensere]In Evangelio secundum Lucam, Iesus infans in praesaepe (Graece φάτνη) reclinatus est quia nihil melius praesto erat: "Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesaepio: quia non erat eis locus in deversorio."
In nativitatis Iesu memoria, praesaepia in domibus et ecclesiis tempore natalicio collocantur. Iuxta praesaepe, bos et asinus adstant quia Isaias[5] dixit: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesaepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit."
In hominum cultu
[recensere | fontem recensere]Praesaepium, ut supra diximus, in initio pastioni bestiarum inserviebat. Inde translatum est ad imaginem Nativitatis Christi in stabulo Bethlehem cum figuris Mariae et Ioseph, pastorum adorantium, bove et asino: artificia plerumque ligno sculpta vel chartacea sunt.
Praesaepe Iesu Christi in religione Christiana est symbolum maximi momento de nativitate Domini. Itaque non solum fit locus, ubi infans quidam natus sit, sed etiam imago profunda repraesentans vitam Iesu humilem et mysterium incarnationis Dei. Nativitas Iesu, quae in Bethlehem (in Iudaea) sub regno Herodis rex facta est et incarnatio Verbi Divini in carne fit initium novae aetatis et salutis humani generis.
Secundum Evangelium Lucae, Maria et Ioseph, propter censum imperii Romani, vixerunt in Bethlehem. Cum Maria paritura esset, non invenit locum in deversorio, unde nasceretur puer Iesus. Denique reposuit eum in praesaepi: Deus, qui universum creavit, mundum iniit in loco maxime modesto, non in regia quadam. Praesaepe ergo fit locus de contemplandis mysteriis divinis. Quod Deus in humilitate se manifestet, non in splendoribus, sed in vilibus, agnoscatur status humanus: imago qua paupertas et simplicitas divinitus benedicuntur.
Maria et Ioseph fide atque oboedientia voluntatem Dei implent: Maria, quae puerum Iesum portat, et Ioseph, qui protegit et curat, sint exempla vitae sanctitatis et devotionis. Angeli annuntiantes gaudium magnum et gloriam in altissimis Deo, et in terra pacem hominibus bonae voluntatis omnia ex terris in caelestia ferunt. In multis praesaepibus bestiae adsunt.
Praesaepe non solum in Nativitatis die partes suas agit sed totum festorum tempus. In Italia Franciscus Assisiensis praesaepia ex anno 1223 nota fecit et res per omnes terras diffusa est. Christifidelibus visibiliter mysterium Nativitatis ante oculos ponatur. Quae res non solum fidei actum, sed etiam theatrica in cultura populari genuit. In familiis christianis ante praesaepe convenitur et iugiter cantatur oraturque. Usque saeculum XIX praesaepe in catholicis easdam partes agebat quas in protestanticis arbor natalicia.
Liber
[recensere | fontem recensere]- Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P. et Lautentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salmanticiensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti MCMLXV (sic in libro, Arabice 1965).
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 Cfr. “praesaepe” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733–1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. III [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni [forma quaesitoria interretialis]. p. 825.
- 1 2 3 Cfr. “praesaepe” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
- 1 2 3 Cf. “praesaepe” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 1224.
- ↑ Aliter praesēpe, praesēpēs, praesēpium. Praesēpe est prima forma in Oxford Latin Dictionary data.
- ↑ paragrapho 1, sententia 3
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad praesaepia spectant. |
- museo de praesaepibus in Vösendorf
- "Krippe" - apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 11. Lipsiae 1907, p. 700