Praecisionismus

E Vicipaedia
Caroli Demuth Aucassin et Nicolette, oleum in textili (1921).

Praecisionismus (ex Anglico precisionism) fuit primus artis modernae motus vernacularis in Civitatibus Foederatis ortus atque una e primis inventis modernisticis in America confirmatis. Modus praecisionisticus, qui sub bello mundano primo ortus annis 1920 et 1930 ineuntibus floruit, novam caeliscalpiorum, pontium, et officinarum scaenam Americanam celebravit modo qui etiam realismus cubisticus (Anglice Cubist-Realism) appellatus est.[1] Vocabulum praecisionismus primum annis 1920 excogitatum est, fortasse ab Alfredo Barr, rectore Musei Artis Modernae.[2] Pictores qui hoc modo utebantur etiam immaculati (Anglice Immaculates) appellabantur, quod re vera vocabulum usitatissimum eodem tempore erat.[3]

Exempla picturarum modo praecisionistico factarum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brown 1955: 114–115.
  2. Stavitsky 1994: 21.
  3. Stavitsky, p. 19.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Milton. 1955. American Painting from the Armory Show to the Depression. Princeton: Princeton University Press.
  • Friedman, Martin L. 1960. The Precisionist View in American Art. Minneapoli: Walker Art Center.
  • Harnsberger, R. S. 1992. Ten Precisionist Artists: Annotated Bibliographies. Art Reference Collection 14. Westport Connecticutae: Greenwood Press.
  • Hughes, Robert. 1994. American Visions: The Epic History of Art in America. Novi Eboraci: Knopf.
  • Kimmerle, Constance. 2008. Elsie Driggs: The Quick and the Classical. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.
  • Kramer, Hilton. 1982, 2007. Precisionism Revised. In Revenge of the Philistines, Art & Culture 1972–1984. Free Press. ISBN 1416576932.
  • Stavitsky, Gail. 1994. Precisionism in America, 1915–1941: Reordering Reality. Novi Eboraci: Abrams, cum Montclair Art Museum. ISBN 0810937344.
  • Tsujimoto, Karen. 1982. Images of America: Precisionist Painting and Modern Photography. Seattli: University of Washington Press. ISBN 0295959355, ISBN 0295959312.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]