pptArt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

pptArt est societas mercatoria Italica et prima in toto orbe artis interretialis permutationis et commercii structura quae Anglice crowdsourcing nominatur.[1] Haec structura paradigma novum negotii est quae opera arte facta committere ubicumque concedit. Per hanc structuram, pptArt mandat ut artifices certatim opus arte factum excogitent et ad effectum perducant.[2][3]

Societas pptArt linguam Latinam delegit ut communicationem internationalem cum emptoribus et mercatoribus faciliorem redderet: specimen ad nomina inscribenda[4] et catalogus mercatorius Anglice et Latine ambo propositi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]