Coordinata: 43°0′0″N 10°30′0″E / 43°N 10.5°E / 43; 10.5

Pozzino (naufragium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pozzino (Italiae physicalis)
Pozzino
Pozzino
Situs in Italia

Naufragium Baratti B seu Pozzino, Italice relitto del Pozzino, est vestigium navis saeculo II a.C.n. iuxta Populoniam sub aquis Sinus Baratti[it] submersae, anno 1974 inventae, ab 1982 usque in 1989 exploratae. Inter reliquia ibi reperta sunt instrumenta chirurgica, pyxides fere 150 buxeae ad aromata continenda, pyxisque maior intra quam pilula medica duo celabantur quae ex Achillea millefolio, Dauco carota, Raphano sativo, Petroselino crispo, Apio graveolenti, Allio cepa, Brassica oleracea composita esse censentur.[1] In eadem nave iacebant cyathi vitrei origine Syropalaestini, a pitcher in Cypriot style, amphorae vinariae Rhodenses, lucernae Asiae Minoris aëneae, ceramica fortasse Pergami et Athenis facta, rami vineae, semina olearum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wendy L. Applequist, Daniel Moerman, "Yarrow ( Achillea millefolium L.): A Neglected Panacea? A Review of Ethnobotany, Bioactivity, and Biomedical Research" in Economic Botany vol. 65 (2011) pp. 209–225, praesertim p. 211

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pyxides buxeae minores ad simplicia medicamenta continenda, maiores in quibus pilula medica reperta sunt. Museum Archaeologicum Territorii Populoniensis[it]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad naufragium Pozzino spectant.