Latinitas bona

Pour fêter une enfance

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pour fêter une enfance ("Pueritiam celebrans") est catena carminum circa annum 1904 scripta ab illo poëta quem parentes nuncupaverant Alexis Léger, lectores autem posteriores Saint-John Perse; sed haec carmina sub nomine Saintléger Léger in periodicum litterarium Nouvelle revue française publicati sunt mense Aprili anni 1910.

Eo tempore quo carmina scripsit Léger urbem Palum habitans se ad universitatem Burdigalensem praeparavit; memoriam autem retinuit insulae Guadalupae ubi anno 1887 natus est.[1]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Saintléger Léger, "Pour fêter une enfance" in Nouvelle revue française mensis Aprilis 1910.
  • Saintléger Léger, Eloges (cum "Pour fêter une enfance"). Lutetiae: NRF, 1911.
  • Saint-John Perse, Œuvres complètes ("Bibliothèque de la Pléiade"). 1972.

Versiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arthur Knodel, Saint-John Perse: a study of his poetry (Edimburgi 1966) pp. 21-26.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mary Gallagher, [1] Soundings in French Caribbean Writing Since 1950: The Shock of Space and Time pp. 135-137.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.