Jump to content

Potentia hydrogenii

E Vicipaedia

Potentia hydrogenii (abbreviatio pH)[1] vel pondus hydrogenii est numerus qui statum aquae indicat, utrum basicum aut acidum sit.

Potentia Hydrogenii (Anglice).

Potentia hydrogenii est logarithmus basi decem concentrationis[2] protonum in aqua multiplicatus factore –1. Quia protones in solutione aquea ad moleculam aquae adducti, non liberi, sunt, concentratio qua uti oportet est iontium hydroniorum, qua

Similiter potentia hydroxidi pOH calculari potest:

Quia in aqua constans aequilibrii aquae efficit ut productum concentrationum horum iontium 10-14 aequet, conexus inter pH et pOH demonstratur esse

qua calculari aequivalenter potest: vel .

Acidus aut alcalinus

[recensere | fontem recensere]
  • Liquor est acidus cum eius pH est infra septem.
  • Liquor est basicus cum eius pH est supra septem.
  • Liquor est neutralis cum pH aequat septem.
  1. Christian Blaise et Jean-François, "Small-scale Freshwater Toxicity Investigations: Hazard assessment schemes,"
  2. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. Libri Googles (Latine).