Potato

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Potato (scilicet 'Patata') fuit grex musicus Hispanicus, conditus in Nova Victoria anno 1984, qui primus reggae in Hispania introduxit. Potato participavit motu nominato Rock Radical Vasco annis 1980, usque ad dissolutionem eius anno 2007. Paucos menses post, cantor gregis, Pako Pko (notissimus gregis socius), gregem redintegravit. Circa quinquaginta musici cecinerunt in hoc grege, inter quos Pako Pko ex 1984 ad gregem semper pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Potato conditus est mense Septembri 1984 in Nova Victoria a duobus musicis qui Reggae amabant: Ioannes Borikó (seu "Johnny Brusko", Latine "Johnny Acidus") et Peter Espinosa (seu "Aianai"). Die 31 Decembris 1984, prima fuit symphonia gregis, in centro ludorum Landazuri.

Anno 1985 multas symphonias duxerunt cum aliis notissimis gregibus, ut puta Kortatu. Eodem anno, scripserunt carmen notissimum eorum, "Miguelín el Cashero", quod de agricola narrat qui cannabin colet et vendit. Mense Augusto 1985, symphoniam duxerunt ad medium ludorum La Blanca; symphonia finita, peregrinantur ad Iamaicam. Septembri mense a Iamaica regressi sunt ad Hispaniam, symphoniamque duxerunt ad carcere Martutene. Anno 1985 quoque Potato, Kortatu, et Hertzainak (grex musicus ska) agerunt primum tropicum festum Vasconiae in vico Lequeitio.

Anno 1986, egerunt primum eorum LP cum Tijuana in Blue, alio grege.

Anno 1987, egerunt aliud LP, primum gregis qui agitur sine ullo alio grege. Hoc est eius notissimus LP Punki-Reggae Party (Festum Punk-Reggae).

Annis 1988 et 1990 egerunt Rula EP atque Erre que Erre LP. Tum anno 1993, LP Crónicas de Puerto Sin Más (Latine "Chronicae de Porto Aliud"). Anno 1995 actus est "plántala" ("Cole id").

Anno 1995 desinerut discos agere, adiuti ab Oihuka societate discographica, ac coeperunt eos agere cum societate Gazteizko Langabetuen Asanblada. Anno 1997 actum est novum album, PKO Original. Jugando en casa ('Ludentes domi') est album concentus cuiusdam habito 1997. Usque ad annum 2003, nullum magis album agitur. Anno 2003 actus est postremum album gregis, Como en sueños ('Sicut somnians'). Anno 2006, Ioannes Borikó cancro mortuus est, et anno insequente Potato dissolutus est.

Anno autem 2007, Pako Pko decrevit? rursus gregem condere, sed sine Petro Espinosa, "Aianai", fundatore gregis. Anno 2009 novum album venumdederunt, La Fiesta Ska (Festum Ska).

Discographia[recensere | fontem recensere]

  • Miguelin el Cashero (EP) (1985)
  • Potato & Tijuana in Blue (1986)
  • Punki-Reggae Party (1987)
  • Rula (EP) (1988)
  • Erre que Erre (1990)
  • Crónicas de Puerto Sin Mas (1993)
  • Plántala (1995)
  • PKO Original (1997)
  • Jugando en Casa (1997)
  • Como en Sueños (2003)
  • La Fiesta Ska (2009)

Themata eorum carminorum[recensere | fontem recensere]

Multa carmina gregis tractant de cannabi, nam Potato defendebat eam legalizandam esse. Id est thema notissimi carminis eorum, Miguelín el Cashero. Quidam cannabin sicut patatas colet, sed is videtur a custodiis urbanis criminalem esse. Hoc modo videtur quomodo, ut Potato dicit, nullum periculum est in cannabi colenda, dum adhuc crimen esse putatur. Plántala quoque de hac re loquitur. Multa carmina quoque de societate eiusque problematibus tractant. Hoc est res communis inter greges motus Rock Radical Vasco, nam fuit motus annorum 1980, post mortem Francisci Franco dictatoris, qui conatus est monstrare quaestiones Hispaniae, etiam quodam animo revolutionario etiam radicalis.

Carmina notissima[recensere | fontem recensere]

  • Miguelín el Cashero
  • No me enteré de nada
  • Le llamaban Pepe Solo
  • La cosa ya ya ya
  • La clase obrera