Posca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Posca potio erat Romae antiquae ex aceto et aqua et aliubi aromatibus. Milites, plebs, servique potabant poscam, quae optimates non delectabat.

Usus[recensere | fontem recensere]

Popularitas poscae multas per mentiones antiquitatis (sicut historiae Plinii Maiori vel comoediae plautinae) obtestata est. Bella gerens duces imperatoresque proximitatem militibus ostentare solebant poscam bibendo; quid fecere Cato Maior (secundum Plutarchum) atque Hadrianus Imperator (qui, secundum librum de Historia Augusta se gerebat sicut miles, secundum exemplum Scipionis Aemilianis, Metelli et vitrici eius Traiani, lubenter edebat foris escas militares sicut laridum, caseum et acetum.) Per decretum anni 360 p.Chr.n. omnes milites ordinium minorium poscam et vinum alternis diebus potabant.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Verbum posca aut ex verbo temporali latino potor aut ex adiectivo Graeco epoxos (acutissimum) venit. Graeci, verbo pro poscae carentes, solebant potionem appellare οξος (acetum); hoc enim factum est in Biblia. Sed sexto seculo post Christum natum appellabant Graeci potionem nomine phousca, militibus Romae orientalis traditionem perseverantibus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]