Roman numeral 10000 CC DD.svg

Vallis Paradisi

E Vicipaedia
(Redirectum de Portus Vallis Paradisi)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Vallis Paradisi
Res apud Vicidata repertae:
Vallis Paradisi: insigne
Civitas: Chilia
Numerus incolarum: 296 655±0
Zona horaria: UTC-4
Situs interretialis
Nomen officiale: Valparaíso

Geographia

Superficies: 401 600 000 Metrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ovetum, Badalona, Santa Fe, Litus Longum, Sciamhaevum, Quantunia, Callao, Bat Yam, Malacca, Novorossiysk, Busan, Corduba, Odessa, Rosario, Malacca, Barcino, Soteropolis, Franciscopolis (California), Silao

Tabula aut despectus

Vallis Paradisi: situs
Despectus in portum sinumque et urbem Vallis Paradisi

Vallis Paradisi[1][2] (Hispanice Valparaíso) est urbs Chiliae, portus Oceani Pacifici, caput regionis eiusdem nominis. Homines 284 630 ibi anno 2012 habitabant.

Litora sinus Quintil (ita ab indigenis appellati) saeculo XVI ineunte piscatores gentis Chango agricolaeque Picunche colebant. Ibi primus Europaeorum Ioannes de Saavedra navem anno 1536 advectus est, qui expeditioni in Chilia terrestri a Didaci de Almagro conductae victualia itinere maritimo supplere curavit. Saavedra appellationem vici sui nativi Valparaíso de Arriba[es] in Hispania ad locum amoenum nuper inventum transtulit. Oppidum anno 1544 ad dignitatem portus urbis Sancti Iacobi erectum, sed neque incolarum multitudine neque aedificiorum nobilitate usque ad saeculum XVIII exeuntem ornatum, ab annis 1810 crescebat.

Dioecesis Vallis Paradisi in ecclesia Catholica Romana die 18 Octobris 1925 erecta est sub archidioecesi Sancti Iacobi in Chile.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Dioecesis Vallis Paradisi" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Vb. adiect. "Valparaisensis", cf. nomen biologicum Bankia valparaisensis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Vallis Paradisi spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places