Porta:Technologia/introductio

E Vicipaedia

Technologia (-a, f) est materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum.

Scientificus vel ingeniarius vel inventor dicitur qui nova instrumenta, rationes, et cetera excogitet, faber vel fabricator qui bona producat vel fabricet, mercator vel tabernarius qui vendat, aedificator qui aedificet, doctor vel magister qui illam rem rationesque doceat.

Nostra aetate, multas artes ingeniarias habemus quae specialiter progressus technologicos colunt, nova reperta scientifica adhibendo. Oportet autem nos non oblivisci quod plures progressús technologici ex laboribus inventorum sine disciplina speciali nati sunt. Saepe enim dicitur necessitatem, non scientiam, esse inventionis matrem.