Porta:Hispania/commentatioselecta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg

Hispania Visigothica est spatium intra historiam Hispaniae post imperium Romanum usque ad annum 711, cum amissione Hispaniae. Ea aetate Visigothi paeninsulam Ibericam incoluerunt, qua urbes condiderunt, bella gesserunt, et artes coluerunt.

Visigothi in Hispaniam intraverunt anno 416 amici Romanis. Cum Odoacer Romulum Augustulum ex imperio sustulerit, Visigothus Euricus anno 476 territoria Romana Hispanica Visigothis annexuit. Annos subsequentes, Visigothi in fidem Catholicam conversi sunt et linguam Latinam fecerunt linguam cotidianam. Sed saeculo VIII Regnum Visigothorum subito desivit. Mense Maio 711 Mauri Fretum Gaditanum navigaverunt et invasio Hispaniae inciperunt. Spatium annorum novem (711-720) regnum Visigothorum fumum fecerunt: Toletum ceperunt, tum Caesaraugustam, tum Tarraconam et tandem Septimaniam.


Mons ignifer Teide

Canariae Insulae sive Fortunatae Insulae (Hispanice: Islas Canarias) sunt septem vulcanicae insulae Oceani Atlantici ante litora Marocana et Saharae Occidentalis sitae. Administrative, hae insulae nomine Canariae constitutae, simul sunt communitas autonoma Hispaniae, historica nationalitas, ut dicit Lex Autonomiae sua, et regio ultraperipherica Unionis Europaeae.Capitalitatem insularum urbes Palmae Canariae et Sancta Crux Nivariae partiuntur. Praesidii sedes gubernationis inter ambas urbes secundum parlamentariam sessionem in effectu variat.

Canariae Insulae ante Europaeam occupationem a Guanchis cultae sunt. Vox Guanchus insulae Nivariae (Hispanice: Tenerife) fuit incolarum gentilicium, postea quod adhibitum est ad cunctos incolas autochthones archipelagi referendos ...