Jump to content

Poor Things (pellicula 2023)

E Vicipaedia
Poor Things (2023)
DispositorGeorgius Lanthimos
Primi actoresEmma Stone
Marcus Ruffalo
Gulielmus Dafoe
Ramy Youssef
Christophorus Abbott
Jerrod Carmichael
Duratio142 minuta
NatioHibernia
Britanniarum regnum
Civitates Foederatae
LinguaLingua Anglica
Vestimenta quibus histriones induti erant.

Poor Things est pellicula hilaritate nigra surrealisticaque colorata a Georgio Lanthimos dispositore Graeco anno 2023 confecta, cuius scaenarium ab Antonio McNamara scriptum est ex mythistoria eiusdem tituli Alexandri Gray. Qua pellicula de femina narratur, quae ab infante usque ad mulierem maturam se educavit. Quae mulier (Bella ab Emma Stone incorporata) aevo Victoriano non naturali modo gignitur, sed quodam artificio inhumano in lucem editur.

Bella, virgo quaedam, mortem sibi consciverat saltans de ponte ad turrim Londiniensem sito; fetu enim gravida erat. Quod cadaver Godwinus Baxter, vir insanus scientiarum peritus (Willem Defoe), audacter recuperandum curat et Bellam, feminam corpore fetumque cerebro, redanimat haud aliter quam portentum Frankenstein: itaque pro cerebro mulieris cerebrum infantis substituit, datque illi mentem infantis et nomen Bellae Baxter.

Quae virgo, a Godwino Baxter tecta, plus de mundo hominum cognoscere adpetit. Godwinus Duncanum Wedderburn (Marcus Ruffalo) conducit, ut Bellae et Maxio McCandles, discipulo Godwini (Ramy Youssef), tabulas matrimoniales signet. Sed Bella, quae masturbationem voluptatemque sexualem animadvertit, cum Duncano, causidico lascivo, iter Olisiponem proficiscitur, quod ad feminismum oculos ei aperiet. Olisipone fere continuo coeunt, nam Bella suae voluptati vivere cupit.

Duncanus, cohibere Bellam difficile sibi ratus, eam in scapham circumnavigantem clam inponit. Qua in navicula cum duobus vectoribus, qui ei quaestiones philosophicas aperiunt, amicitia iungitur. Duncanus eam, quin crescat, frustra impedire conatus potationi aleaeque indulget.

Bella, dum Alexandriae consistunt, pauperorum visà miseriordià inquieta fit eosque adiuvare cupit. Itaque lucra aleatoria Duncani committit nautis protervis, qui pauperis eas pecunias se daturos esse falso pollicentur. Cum ad finem iter continuatum Bellae et Duncano non suppetant facultates, Massiliae descendere conati sine pecuniis Lutetiam pergere constituunt. Bella pecuniam conlocationemque quaerens in lupanari versari incipit, Duncanumque indignatione fractum relinquit. In lupanari consuetudinem habebat cum Toinetta conlupa, quae eam in socialismum introducit.

Bella Londinium reversa se cum Godwino reconciliat, consiliumque Maxio nubendi renovat. Attamen nuptiae eorum a Duncano et Alfredo Blessington duce generali interrumpuntur. Declarat enim Alfredus Bellam, quam Victoriam appellat, iam antequam fugisset, sibi nupsisse: nunc se venisse, ut Bellam sive Victoriam repetat. Bella, cupiens vitam suam ante actam cognoscere, Maxium relinquit. Sed mox naturam Alfredi violentam et quidem sadisticam invenit. Bella se Victoriam fuisse et, ut ab Alfredo effugeret, sibi mortem conscivisse intellegit.

Alfredus Bellam in villam suam includit, illique sclopeto minatus medicamentum soporiferum urget, declaratque se eam, cum primum clitoridem removerit, coitu completurum esse. At Bella medicamentum in faciem Alfredi iactat, qui fortuito se in pedem sclopetat et animo relinquitur. Bella in domum Godwini redit et, adiuvante Maxio, cerebrum caprinum in caput Alfredi inserit. Deinde Bella et Max et Toinetta vitam novam in domo Godwini mortui ineunt. Alfredus autem gramine feliciter vescitur.

Distributio (inperfecta) partium

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]