Pontificius Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pontificius Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis est institutum Curiae Romanae cui munus concreditum est Conventus Eucharisticos Internationales -atque per eos cultum eucharisticum ipsum, qui Ecclesiae maximi est sane momenti,- promovendi earundemque congressionum Eucharistiae dicatarum praeparationi ac dispositioni etiam, ubi expediat, per comitatuum eucharisticorum nationalium constitutionem invigilandi. Eius statutum recentissime annis 2008 et 2009 recognitum et reformatum est summo pontifice Benedicto XVI die 24 Decembris anni 2009 approbante cum praeses Comitatus esset archiepiscopus Petrus Marini et secretarius presbyter Victor Boccardi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!