Pontificium Collegium Philippinum

E Vicipaedia
Insignia et sententia

Pontificium Collegium Seminarium Philippinum[1][2] (Italiane Pontificio Collegio Filippino; Philippinice Dalubhasaang Pilipinong Pontifikal) est collegium pontificium Romae situm, in quo plerumque sacerdotes dioecesani et seminaristae Philippini in studia philosophica potissimum atque theologica apud universitates pontificias incumbentes hospitantur. Quod Ioannes Papa XXIII per bullam apostolicam Sancta Mater Ecclesia, die 29 Septembris 1961 datam, constituit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis: Constitutio Apostolica.
  2. Nomen plenum Latinum "Collegium Pontificium Seminarium Sanctae Mariae de Pace et Bona Navigatione" fide en:Pontificio Collegio Filippino, cui secutus est World Heritage Encyclopedia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs interretialis Collegii (Anglice)