Pons rudentum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pons rudentum
Viaeductus Millau
Pons Nicolai principis (Prins Clausbrug) Ultraiecti

Pons rudentum[1] est genus pontis vel pontis pensilis.

Constructio[recensere | fontem recensere]

Pons huius generis unam vel duas (vel plures) pilas[2] magnas habet et rudentes, qui viam stratam pontis teneant. De ponte pensili pons rudentum eo distinguitur, quod rudentes pilis ipsis defixi sunt nec rudenti magno de pila ad alteram pilam extento. Huiusmodi constructio pontem firmiorem facit et ferrivias per eum ducere permittit.

Exempla[recensere | fontem recensere]

A decennio 195 pontes rudentum saepius aedificabantur. Primus pons huius generis Pons Stromsundianus in Suecia, anno 1956 constructus, erat. Pontis Oresundiani inter Sueciam et Daniam pars principalis rudentibus tenetur. Prima pons rudentum ferriviaria Belogradi constructa erat anno 1979; hic est Pons ferriviarius novus Belogradensis. Pilas altissimas viaeductus Millau[fr] trans Tarnem flumen in Francogallia habet. Pons Russicus in Vladivostokio urbe Russiae distantiam inter pilas maximam habet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wai-Fah Chen, Lian Duan, Bridge engineering handbook, 1999 (Anglice)
  • Walther R. Cable stayed bridges, 1999 (Anglice)
  • Бычковский Н. Н., Бычковский С. Н., Пименов С. И. Вантовые мосты, Saratoviae 2007. (Russice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vide «pilar» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 826. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)