Latinitas bona

Pons medius Basileae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rheni pons medius Basileensis est passagium super flumen Rhenum medio in urbe Basilea ad septentrionem civitatis Helvetiae.

Pons medius Rheni urbis Basileae ab Emanueli Büchel depicto et Davide Herrliberger sculptus anno 1761.
Pons arcuum Basileae anno 1903 constructus.
Onus aeneum ad trabes pontis in solum fluminis Rheni percutendas anno 1757 fusum (Museo Historico Basileae).

Historia[recensere | fontem recensere]

Pons arcuum anno 1903 constructus inter maiorem partem urbis et minorem novam Basileam situs est. Antea pons partialiter ligneus super Rhenum fuit.

Pontes Romanorum trans flumen Rhenum ineunte Medio Aevo dilapsi sunt et deinde nullus in flumine inter montem Iuram et aestuarium Rheni ad Mare Germanicum constructus nisi pons Basileensis circa annum 1225 instigante episcopo dioecesis Basileae Heinrico. Usque ad annum 1879 Basileae solus pons erat. Apud portam moenium urbis iuxta pontem ('Porta Rheni') statio telonei fuit.[1]

Monumentum[recensere | fontem recensere]

Ad dexteram pontis Helvetia iter facians opus Bettinae Eichin artificis positum est.[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pontem medium Rheni Basiliensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]