Jump to content

Pomponia Graecina

E Vicipaedia
Imago circa 1920 ad Quo vadis illustrandum facta. Sinistra sunt Aulus Plautius et Pomponia Graecina quae bracchium Lygiae proficisci coactae retinet.

Pomponia Graecina (vixit primo saeculo, mortua circa 83?[1]) fuit matrona Romana antiqua, Gai Pomponii Graecini consulis anni 16 et Asiniae uxoris filia. Aulo Plautio Britanniae pacatori nupsit. Anno 57 Nerone imperante superstitionis externae accusata a marito patriae potestatis iure absoluta est[2]. Ex illo iudicio historici coniecerunt sive Iudaeam sive Christianam fuisse. Certe 'cultu lugubri et animo maesto' ab anno 43 egisse post Iuliam Drusi filiam interfectam dicitur a Tacito. Filium Aulum Plautium habuisse videtur a matre Neronis Agrippina amatum et ideo ab imperatore necari iussum[3].

Nonnulli theoriam De Rossi sequentes eam cum sancta Lucina adsimulare volunt[4].

In mythistoria Quo vadis

[recensere | fontem recensere]

Pomponia Graecina est persona christiana (primis capitulis maxime apparet) in praeclara mythistoria Henrici Sienkiewicz Quo vadis (1895/6). Maritus Aulus Plautius non christianus est sed uxorem amat quae obsidem Germanam e gente Lygiorum Callinam nomine velut filiam domi educat. Eam et plerosque servos novam religionem docuit. Callina heroine fabulae est et patricium virum Marcum Vinicium exemplo suo ad Christianismum adliciet. Pomponia vitam austeram virtuti deditam in secessu agit et Neronis aulam quam maxime vitat. In pellicula anni 1951 Nora Swinburne partes Pomponiae agebat.

Poesis neolatina

[recensere | fontem recensere]

Iohannes Pascoli quoque paulo post carmen neolatinum Pomponia Graecina inscriptum composuit[5] quod ei numisma aureum in Certamine poëtico Hoeufftiano anno 1910 meruit.

  1. Tacitus: nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per quandraginta annos...
  2. Tacitus Annales XIII 32,2
  3. Suetonius, Nero 35.4.
  4. "Crypt of Lucina" in Catholic encyclopaedia 1913. L'Osservatore Romano 7 dec. 2024.
  5. Textus

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]