Polyommatus iphigenia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Polyommatus iphigenia - Chelmos Blue, Erzurum 2012-07-02 01-2.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Lycaenidae 
Subfamilia : Polyommatinae 
Tribus : Polyommatini 
Genus : Polyommatus 
Species : Polyommatus iphigenia
(Herrich-Schäffer, 1847
   

Polyommatus iphigenia est papilio subfamiliae Polyommatinarum familiae Lycaenidarum, a Gottlieb Augusto Gulielmo Herrich-Schäffer anno 1847 nominatus. In Graecia meridiana, Turcia, et Asia Minore endemicus est.[1]

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • Polyommatus iphigenia araratensis (de Lesse, 1957) in Turcia
  • Polyommatus iphigenia barthae (Pfeiffer, 1932)[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Hic est papilio perparvus qui dimorphismum sexuale fert, quo mas caeruleus vividus, femina badia est, ambobusque sunt fimbriae albae. Dorsum est ochraceum, linea punctorum nigrorum colore albo circumdatorum atque una linea alba marginem alae posterioris adornante notatum. Singuli statu erucae immaturae hiemant, a formicinis Lasiis alienis aliti.[3] Volatus unius feturae per annum mensibus Iulio et Augusto fit.[4] Larvae Onobrychi alba vesci solent.[5] In locis siccis in solis calcariis habitare solet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tolman et Lewington 1998.
  2. funet, www.funet.fi.
  3. Tolman et Lewington 1998.
  4. Tolman et Lewington 1998.
  5. Tolman et Lewington 1998.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Tolman, Tom, et Richard Lewington. 1998. Guide des papillons d'Europe et d'Afrique du Nord. Éditions Delachaux et Niestlé. ISBN 2603011146.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Photographemata, www.eurobutterflies.com (Euro Butterflies), nomine Agrodiaetus iphigenia