Polus inaccessibilitatis (statio)

E Vicipaedia
Monumentum Vladimiri Lenini in statione die 19 Ianuarii 2007 visum.

Polus inaccessibilitatis (Russ. Полюс недоступности, tr. Poljus nedostupnosti) fuit statio polaris australis quae in usu Russico ad tempus erat. In interna Antarcticae regione, ubi geographicus huius continentis polus inaccessibilitatis situs est, mense Decembri anni 1957 condita et relicta est. Nunc autem nive paene tota obruta est, sed monumentum Lenini in statione positum anno 2007 videri potuit. Altitudo glaciei sub statione est 2980 metra.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Саватюгин Л.М., Преображенская М.А. Российские исследования в Антарктике. В 3 т. Petropoli, 1999. Т. 1. С. 70. ISBN 5286012655.
  • Трешников А.Ф. История открытия и исследования Антарктиды. Moscuae, 1963. С. 332.
Situs geographici et historici: Locus: 82°6′0″S 54°58′0″E • GeoNames

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!