Pollutio (medicina)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pollutio est in viris et pueris post pubertatem orgasmus cum involuntaria eiaculati emissione, praecipue inter somnium, quae fit plerumque sine sensu, non numquam sine voluptate. Multi homines pullutiones saepe habent quamquam carentia pollutionis non est signum morbi [1]

De hac re, vide Lucretii De rerum natura, 4.1030–1040:

tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
qui ciet inritans loca turgida semine multo,
ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante,
semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
namque alias aliud res commovet atque lacessit;
ex homine humanum semen ciet una hominis vis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. vide:De pollutione;


imago ex Kamasutra Haec stipula ad sexualitatem spectat. Amplifica, si potes!