Politica (Aristoteles)
Politica vel De Republica (Graece Πολιτικά) est opus Aristotelis de civilitate et constitutionibus.

Summarium[recensere | fontem recensere]
Opus ex octo libris constat:
- I. 'Hominem esse politicum animal'[1] et civitatem non minus quam familiam ab ipsa natura creatam[2]. Deinde de familia (hoc est in primis de domino et servo sed etiam de marito et uxore atque de patre et liberis) et oeconomia domestica necnon de usura theoretice disputat. Nam familiam primam partem civitatis esse existimat.
- II. Aristoteles optimas civitatum formas recenset atque eorum vitia ostendit tam apud scriptores qui constitutiones ideales descripserunt (Platonis Politeia et Leges, Phaleas Chalcedonius, Hippodamos Milesius) quam in civitatibus quae tunc optime constitutae habebantur (Sparta, Creta, Carthago).
- III. De cive et de populo (cap. I-V), de variis civitatum generibus (VI-IX), de politica potestate ( (IX-XIII), de typis monarchiae e quibus monarchiam absolutam (παμβασιλεία) tantummodo longius tractat (quia sola constitutio separata aestimanda est) ac postremo de legis necessitate. Cives sunt ii qui aliquo modo iudicandi deliberandique potestatis participes sunt[3]. A Socrate (vel Platone) dissentit cum negat eandem esse civilem virtutem atque hominis boni virtutemː nam boni civis virtus non absolute definitur sed alia in alia constitutione videtur et ex officio in civitate pendet[4]. Eadem esse potest tantum in eo qui in civitate ideali gubernat. Aristoteles omnis civitatis finem in utilitate publica et beata vita civium (τὸ εὖ ζῆν) ponit[5]. Civitates quae hunc finem adfectant rectas civitates (ὀρθαὶ πολιτείαι) appellat e quibus tria genera secundum numerum gubernantium distinguitː si unus gubernat monarchia, si pauci aristocratia, si plurimi vel omnes cives 'politia' hoc est respublica. Econtra si gubernantes non communem sed suam utilitatem respiciunt illa tria civitatum rectarum genera corrumpuntur et e monarchia fit tyrannis (dominatio unius[6]), ex aristocratia oligarchia (divitum dominatio, plutocratia), e republica democratia (pauperum dominatio)[7]ː quae sunt παρεκβεβηκυίαι πολιτείαι (civitates depravatae). Historice primis monarchiis Homericorum temporum successisse oligarchias, oligarchiis tyrannides, postremo tyrannidibus democratias credit.[8]
- IV. Libro quarto Aristoteles non iam ad idealem sed ad veras constitutiones circum se vigentes respicere coepit (tum enim eius discipuli monographias per civitates parabant e quibus Atheniensium respublica sola nobis exstat). Quamqua multi in oligarchias et democratias eas dividunt ostendit plura genera esse cum democratiarum tum oligarchiarum prout alia pars civium in alia civitate praepollet. Secundum ethica principia quae alibi explicavit ex possibilibus constitionibus optimas et maxime diuturnas stabilesque existimat eas ubi media classis dominatur (cives enim dividit in pauperes, divites, medios). Nam media civium pars extrema ad dissensiones provocantia cohibet reprimitque. Postremo de magistratibus et ceteris administrationis officiis disputat quae in unaquaque constitutione instituenda sint, a quibus et e quibus et utrum electione an sorte.
- V. Mutatio constitutionis, res novae
- VI. Constitutio democratiae
- VII. De optima civitate
- VIII. Educatio in optima civitate
Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]
Veteres editiones et versiones[recensere | fontem recensere]
- Tertio decimo saeculo Guilelmus de Moerbeka hoc Aristotelicum opus e codice hodie deperdito Latine vertit et inter 1270 et 1280 Thomas Aquinas[9] et Albertus Magnus commentarios ad Politica composuerunt.
- Anno 1372 Nicolaus Oresmius rogante rege Carolo V Politica Francogallice vertit[10]. Haec versio anno 1489 in lucem typographicam prodiit.
- 1478, Florentiae editio princeps Latina, interpretante Leonardo Bruni.
- 1498, Venetiis apud Aldum Manutium editio princeps Graeca
- Versio Latina Ioannis Genesii Sepulvedaeː Aristotelis Stagiritae De Republica Lib. VIII, interprete & enarratore. Jo. Genesio Sepulveda Cordubensi. Quibus jam adjecti sunt. Kyriaci Strozae De Repub. lib. duo:videlicet, nonus et decimus, graecè conscripti, nunc ab eodem Stroza latinitate donati, Coloniae Agrippinae, 1601 Prima editio Parisiis, 1548
Editiones recentiores[recensere | fontem recensere]
- Collection des Universités de Franceː Jean Aubonnet, Aristote. Politique, Parisiis, Les Belles Lettres, 1960-1996. Quinque volumina (cum Francogallica translatione). Recensio critica tomi I Recensio critica tomi II Recensio critica tomi III
- W. L. Newman, The Politics of Aristotle with an introduction, two prefatory essays and notes critical and explanatory, Oxonii, 1887-1902. Quattuor volumina.
- La politica. Aristotele ; direzione di Lucio Bertelli e Mauro Moggi. Libri I-VI (quinque volumina). Romae : L'Erma di Bretschneider, 2011-2016 Recensio critica (libri V-VI)
Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]
Latine[recensere | fontem recensere]
- Adolfus Ehrlich, De iudicio ab Aristotele de re publica Platonica facto, Halis Saxonum, 1868
- P. Lapie, De justitia apud Aristotelem, Lutetiae Parisiorum, 1902.
- J. P. Nickes, De Aristotelis politicorum libris dissertatio, Bonnae, 1851
- Petrus de Alvernia , Questiones super I-VII libros Politicorum / a critical edition and study by Marco Toste, Leuven, 2022 Nonnullae paginae apud Guglum librotum
- B. J. Polenaar, Tirocinia critica in Aristotelis politica : specimen litterarium inaugurale, Lugduni Batavorum, 1873
- Francisci Susemihl de Aristotelis politicorum libris tribus prioribus quaestiones criticae, Gryphiswaldiae, Frid. Guil. Kunike, 1871 Pars prima, 1867
Barbare[recensere | fontem recensere]
- Aristote, l'animal politique (curantibus Refik Güremen et Annick Jaulin). Lutetiae, Editions de la Sorbonne, 2019.
- Pierre Aubenque, "Politique et éthique chez Aristote", Ktèma, 1980ː 211-221
- Lucio Bertelli, Historia e methodos : analisi critica a topica politica nel secondo libro della "Politica" di Aristotele, Augustae Taurinorum, 1977 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Richard Bodéüs, Le philosophe et la Cité: Recherches sur les rapports entre morale et politique dans la pensée d'Aristote, Leodegarii, 1983 Recensio critica
- Le véritable politique et ses vertus selon Aristote, Lovanii, Peeters, 2004 Recensio critica
- Jacqueline Bordes, "La place d’Aristote dans l’évolution de la notion de politeia", Ktèma, 1980ː 249-256
- Timothée Gautier, Législation et éducation dans la politique d' Aristote, Lutetiae, 2022 (Dissertatio academica).
- Oscar Jiménez Torres, Comentario a la Política de Aristóteles : género-sujeto, principios y afecciones de la filosofía política, Pamplona, 2018
- Bruno Langmeier, Ordnung in der Polis : Grundzüge der politischen Philosophie des Aristoteles, Friburgi, Verlag Karl Alber, 2018 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Edmond Lévy, "Cité et citoyen dans la Politique d’Aristote", Ktèma, 1980ː 223-248
- "L'artisan dans la Politique d’Aristote", Ktèma, 1979, 31-46
- Pierre Pellegrin, L’Excellence menacée. Sur la philosophie politique d’Aristote, Parisiis, Classiques Garnier, 2017 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- La « Politique » d' 'Aristote. Sept exposés et discussion, Genève, Fondation Hardt, 1964 Recensio critica
- Politischer Aristotelismus : die Rezeption der aristotelischen Politik von der Antike bis zum 19. Jahrhundert / herausgegeben von Christoph Horn und Ada Neschke-Hentschke, Stuttgart, Metzler, 2008 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Iacoba de Romilly "Le classement des constitutions d'Hérodote à Aristote", Revue des Études Grecques, 1959ː 81-99
- Gustav Adolf Seeck, Einführender Kommentar zu Aristoteles' Politik, Hamburgi, 2018
- Solange Vergnières, Éthique et politique chez Aristote : φύσις, ήθος, νόμος, Vrin, 1995 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Altera recensio critica
- Sylvie Vilatte, Espace et temps : la cité aristotélicienne de la "Politique", Vesontione, 1995. Recensio critica
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ I.9 (1253a)ː διότι δὲ πολιτικὸν ὁ ἄνθρωπος ζῷον πάσης μελίττης καὶ παντὸς ἀγελαίου ζῴου μᾶλλον, δῆλον.
- ↑ Quam opinionem secutus est Ciceroː naturalis quaedam hominum quasi congregatio (Respublica I.25.9)
- ↑ III.1.12 (1275b)ː ᾧ γὰρ ἐξουσία κοινωνεῖν ἀρχῆς βουλευτικῆς ἢ κριτικῆς, πολίτην ἤδη λέγομεν εἶναι ταύτης τῆς πόλεως, πόλιν δὲ τὸ τῶν τοιούτων πλῆθος ἱκανὸν πρὸς αὐτάρκειαν ζωῆς.
- ↑ IV.4.5 (1277a)ː οὐκ ἂν εἴη μία ἀρετὴ πολίτου καὶ ἀνδρὸς ἀγαθοῦ... ἀνάγκη μὴ μίαν εἶναι τὴν τῶν πολιτῶν πάντων ἀρετήν.
- ↑ III.6.2-5 et 11. Cf ibidem 9.13ː τέλος μὲν οὖν πόλεως τὸ εὖ ζῆν, ... τοῦτο δ’ ἐστίν, ὡς φαμέν, τὸ ζῆν εὐδαιμόνως καὶ καλῶς. Cf Cicero, Respublica V.6 fragm. 8.1ː sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est.
- ↑ Nam regia auctoritas eadem est atque patris erga liberos, tyranni potestas eadem atque domini erga servos, quod opportunum non est quoniam cives liberi homines sunt.
- ↑ III.5-6.
- ↑ III.15.11-13.
- ↑ S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici in libros politicorum Aristotelis expositio / cura et studio P. Fr. Raymundi M. Spiazzi,..., Romae, Marietti, 1951
- ↑ Maistre Nicole Oresme, Le livre de Politiques d'Aristote. Published from the Text of the Avranches Manuscript 223. With a Critical Introduction and Notes by Albert Douglas Menut, Philadelphiae, 1970. Recensio critica
Nexus interni
- Civilitas
- Constitutio
- Democratia
- Regnum legis
- Tractatus Politicus - opus Spinozae
- Das Kapital opus Caroli Marx
- Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vide Politica (Aristoteles) apud Vicifontem. |
Francisci Susemihli editiones et commentarii in interrete legendi Aristotelis Politica. Post Fr. Susemihlium recognovit Otto Immisch .