Poetae Confoederationis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus G. D. Roberts Eques, pater poesis Canadiensis iam vivus appellatus.

Poetae Confederationis fuerunt grex poetarum Canadensium decennio Confoederationis Canadae constitutae (annis 1860) natorum, qui certam auctoritatem in litteris Canadae annos ex 1880 et 1890 primum habebant. Nomen a Malcolm Ross, professore criticoque Canadiensi excogitatum est, qui id in praefatione Poets of the Confederation, anthologia anni 1960, ad quattuor poetas—Carolum G. D. Roberts (1860–1943), Bliss Carman (1861–1929), Archibaldum Lampman (1861–1899), et Duncan Campbell Scott (1862–1947)—adhibebat, sic scribens: "Satis aequum est, ut puto, Roberts, Carman, Lampman, et Scott nostros 'poetas Confoederationis' appellare."[1]

Hoc vocabulum recentius ad Gulielmum Wilfred Campbell (?1860–1918) et Fridericum Georgium Scott (1861–1944),[2] nonnumquam ad Franciscus Iosephum Sherman (1871–1926),[3] Paulinam Johnson (1861–1913), et Georgium Fridericum Cameron (1854–1885),[4] atque interdum ad Isabellam Valancy Crawford (1850–1887)[5] a criticis adhibetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Poetae Confoederationis fuerunt primi scriptores Canadienses qui post Confoederationem Canadae anno 1867 late innotuerunt.[6]

Carolus G. D. Roberts, pater poesis Canadiensis agnotus iam vivus, gregem ducebat, cui erant duo rami, quorum alius, Ottavae fundatus, in poetis Archibaldo Lampman, Duncan Campbell Scott, et Gulielmo Wilfred Campbell, alius in Roberts et Bliss Carman consobrino poetis maritimis, constitit. Quattuor poetae maiores in grege erant Roberts, Carman, Lampman, et Scott, ipso Lampman "optimo poeta saepissime habito"[7][8] in eorum numero, secundum Twentieth-Century Literary Movements Dictionary.

Grex, qui ab annis 1890 ad annos 1920 vigebat, formas resque priscas plerumque colebat, sed etiam descriptionem realisticam artesque multa novantis explorabat, coniunctiones enim singulorum hominum cum mundo naturali et civilizatione hodierna non neglegens.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "It is fair enough, I think, to call Roberts, Carman, Lampman, and Scott our 'Confederation poets'" (Ross 1960: vii-xii).
  2. "Confederation Poets," Canadian Poetry, UWO.ca., 21 Martii 2011.
  3. Tony Tremblay, John Medley," New Brunswick Literary Encyclopedia, STU, 17 Aprilis 2011.
  4. "Secondary Confederation Poets," PoetsPathway.ca, 17 Aprilis 2011.
  5. Francis Zichy, "Confederation Poets," Encyclopedia of Literature, JRank.org, 20 Martii 2011.
  6. Henderson et Pederson 2000.
  7. Anglice: "most often regarded as the finest poet."
  8. Henderson et Pederson 2000.
  9. Henderson et Pederson 2000.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bentley, D. R. R. 2004. The Confederation Group of Canadian Poets, 1880-1897. Toronti: University of Toronto Press, Scholarly Publishing Division.
  • Henderson, Helene, et Jay P. Pederson, eds. 2000. "Confederation Poets: Canada, 1880s-1920s." In Twentieth-Century Literary Movements Dictionary, 84–85. Detroiti: Omnigraphics Inc.
  • Ross, Malcolm. 1960. Poets of the Confederation. Toronti: McClelland and Stewart.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]