Poeta Saxo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Poeta Saxo
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9. century;

Officium

Poeta Saxo est nomen condicionale auctoris ignoti Annalium de gestis Caroli Magni imperatoris. Ipse se Saxonem esse versibus 687—690 dicit. Monachus, ut videtur, monasterii Corbeiae erat. Poema circa annos 888—891 compositum et Arnulphο imperatori dedicatum est. Bella Caroli Magni contra Saxones in libris I—IV, hexametris compositis, describuntur, liber quintus elegiacus vitam totam Caroli breviter narrat. Agio Corbeiano interdum carmen adscribebatur, sed frustra. Annales oratione soluta compositos Poeta Saxo versibus repetebat et aliquos libros hodie deperditos sciebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jürgen Bohne: Der Poeta Saxo in der historiographischen Tradition des 8. – 10. Jahrhunderts. Berolini 1963.
  • Karl Heinrich Krüger: Poeta Saxo: Die Entdeckung der ostfränkischen Königspfalzen. In: Caspar Ehlers, Jörg Jarnut, Matthias Wemhoff (edd.): Zentren herrschaftlicher Repräsentation im Hochmittelalter: Geschichte, Architektur und Zeremoniell (= Deutsche Königspfalzen. Beiträge zu ihrer historischen und archäologischen Erforschung, Bd. 7). Gottingae 2007, S. 87–99.
  • Ingrid Rembold: The Poeta Saxo at Paderborn. Episcopal authority and Carolingian rule in late ninth-century Saxony. In: Early Medieval Europe 21 (2013), S. 169–196.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]