Poesis birotariorum

E Vicipaedia
Domus ubi Hunter S. Thompson librum Hell's Angels composuit, 318 Parnassus Ave. Franciscopolis.

Poesis birotariorum[1][2] est motus poeticus qui praecipue ex Americana birotariorum et sodalitatum birotarum automariarum vita post Bellum Orbis Terrarum II ortus est.[3] Plerumque quia poetae sicut Hunter S. Thompson poesin birotariorum componunt, populo gratus factus est motus litterarious qui vitam birotariorum vehementius dixit cum Hell's Angels: The Strange and Terrible Saga of the Outlaw Motorcycle Gangs divulgaret.

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Poesis birotariorum saepe formam, versus fictus, versus liber, carmen vulgare, poesis concreta, slam, et adeo "baiku," genus haiku, amplectitur.[4] Numeratur inter notabiles poetas birotarios Diana Wakoski, quae The motorcycle betrayal poems, corpus poematum, scripsit. Praeterea, Colorado T. Sky et K. Peddlar Bridges scriptores poesin usu comparatam faciunt; hoc genus autem forma uti solet, praecipue versuum qui assonantur.

Greges sicut The Highway Poets Motorcycle Club [5] socios internationales habent. Genus est proprietas usitata in multis magazinis birotariis et contionibus birotariorum.

Poetae birotarii saepe pseudonymis utuntur,[6] quorum notabiliora sunt The Holy Ranger (Dr. Martinus Iacobus Rosenblum),[7] Wild Bill, the Alaskan Biker Poet (Gulielmus B. Rogers), Ironhorse Writer (Laurentius P. Scerri), Gypsypashn (Elizabetha Lister),[8] Biker Jer (Jerry Sawinski), et Joe Go (Iosephus Gouveia).[9]

Themata[recensere | fontem recensere]

Hic habes "Uneasy Rider," Wakoskianum poesis birotariorum exemplum:[10]

Verba Anglica Verba Latine reddita:

Falling in love with a mustache
is like saying
you can fall in love with
the way a man polishes his shoes
which,
of course,
is one of the things that turns on
my tuned-up engine

Subium amare coepisse
est sicut dicere
amare coepisse potes
quomodo homo calceos polit
quod,
nempe,
est una ex rebus quae excitat
meam machinam commotam

Poesis birotariorum poesi bubulcorum similis est, quia romanticum modum vivendi Americanum quoque evocare potest.[11][12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gouveia et Bridges 2008.
  2. Manning-Keller ISBN 0-595-15258-9.
  3. Guggenheim Museum 1998.
  4. Brown 2008.
  5. The Highway Poets Motorcycle Club
  6. Wolf, p. 75.
  7. Marlowe 2011.
  8. Griffith 2011.
  9. Gouveia, colloquium interrogatorium.
  10. Wakoski 1971.
  11. Rickers 2008.
  12. Reynolds.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]