Poecile (porticus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Charta aedificiorum praecipuorum Fori Athenarum. Stoa Poikile est numerus 20.

Poecile (Graece Ποικίλη Στοά, stoa poecile), fuit porticus Graeca aedificata in parte septentrionali Fori antiqui Athenarum, cuius situs excavatus est anno 1981. E testis quae hic inventae sunt, potest affirmari porticum conditam esse inter annos 475 et 450 a.C.n. Quae inventio fieri potuit scriptis Pausaniae testibus.

Porticui erant columnae foris doricae, ionicae autem intus. Meridiem monumentum spectabat, ut facilius hieme solis calorem admittat, ventorum vim vero frigidorum septentrionis frangerent muri a tergo.

Primum aedificium vocabatur Pisianaction[1] in honorem conditoris, cui nomen Pisianax.[2] Paulo post constructionem, tamen, ornatum est picturis, et coepit vocari poecile (id est picta). Haec picturae factae sunt ab praeclaris pictoribus Athenarum, inter quos: Polygnotus, Micon et Panaenus. Polygnotum Plutarchus scribit, cum pingeret Troianas mulieres, Laodices faciem Elpinicei, sorori Cimonis dedisse. Ille etiam affirmat ornavisse porticum gratis, ut memoria sui honoraretur a civibus, ut narrant historici. Melanthius poeta etiam addit: "Namque suo sumptu divorum templa forumque / Cecropium heroum virtutibus exornavit ".[3] Illas picturas curiose descripsit Pausanias, cui facultas fuit illas admirari.[4] In picturis repraesentabantur pugnae praecipuae, vel historicae, vel fabulosae Atheniensium. Etiam continebat scuta ex aere et arma, spolia hostium victorum.

Quomodo Marathonia pugna depicta sit in porticu, Carolo Robert fingente

Porticus illa est origo nominis scholae philosophicae stoicae. Nam conditor scholae, Zeno Citieus hic discipulos suos docere solebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Paganinus Gaudentius,De philosophiae apud Romanos initio et progressu..., cap. 71 "De Stoa unde Stoici dicti digressiuncula excerpta ex praelectione habita ad XVI. annalium Taciti", [3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vel porticus pisianactia. Isidorus Hispalensis, Etymologiae, VIII, 6 [1]
  2. Plutarchus, Vita Cimonis 4.6
  3. Plutarchus, op. cit. 4.7 [2]
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae i.15.1-2.