Pluvia meteoritarum Ordovicia

From Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Situs astroblematum Americae Septentrionalis quae ex illisionibus epochae Ordoviciae mediae creata esse censentur. 1: Ames; 2. Decorah; 3. Rock Elm; 4. Insulae Slate

Pluvia meteoritarum Ordovicia,[1] Anglice Ordovician meteor event, media periodo Ordovicia accidisse constat, annorum 467.5 ± 0.28 milies milium ante praesentem. Meteoritae L chondritae fragmenta fuisse censentur magni asteroidis, eo aevo per collisionem destructi, cuius vestigia maiora fuerint asteroidae hodie noti 8 Flora et 433 Eros.

Astroblema Granby Sueciae ex illisione coaeva eventum

Proponitur ab hac dissolutione nubem spatialem evenisse qui severam glaciationem provocaverit, deinde et diversificationem specierum.

Notae[edit | edit source]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[edit | edit source]